3
1) Nam uerborum proprietas ac differentia omnibus qui sermonem curae habent debet esse communis. (Quint., Inst., I, 1, 17) 2) Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. (Quint., Inst., I, 1, 5) 3) Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem. (Quint., Inst., I, 1, 6) 4) A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. (Quint., Inst., I, 1, 12) 5) Hoc enim accidunt et oris plurima uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione pertinacissime durant. (Quint., Inst., I, 1, 13) 6) Tunc ipsis syllabis uerba complecti et his sermonem conectere incipiat: incredibile est quantum morae lectioni festinatione adiciatur. (Quint., Inst., I, 1, 32) 7) Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio. (Quint., Inst., I, 4, 19) 8) Quod manifestae calumniae est: neutrum enim uitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est. (Quint., Inst., I, 5, 36)

Ejemplos de 'Sermo

  • Upload
    kari

  • View
    223

  • Download
    4

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: Ejemplos de 'Sermo

1) Nam uerborum proprietas ac differentia omnibus qui sermonem curae habent debet

esse communis. (Quint., Inst., I, 1, 17)

2) Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit. (Quint.,

Inst., I, 1, 5)

3) Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse

accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis

traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et

Hortensiae Q. filiae oratio apud triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem.

(Quint., Inst., I, 1, 6)

4) A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, uel

nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est,

unde et nostrae fluxerunt. (Quint., Inst., I, 1, 12)

5) Hoc enim accidunt et oris plurima uitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui

cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque loquendi ratione

pertinacissime durant. (Quint., Inst., I, 1, 13)

6) Tunc ipsis syllabis uerba complecti et his sermonem conectere incipiat: incredibile est

quantum morae lectioni festinatione adiciatur. (Quint., Inst., I, 1, 32)

7) Noster sermo articulos non desiderat ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed

accedit superioribus interiectio. (Quint., Inst., I, 4, 19)

8) Quod manifestae calumniae est: neutrum enim uitiosum est separatum, sed

compositione peccatur, quae iam sermonis est. (Quint., Inst., I, 5, 36)

Page 2: Ejemplos de 'Sermo

9) Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. Sermo constat ratione uetustate

auctoritate consuetudine. (Quint., Inst., I, 6, 1)

10) Consuetudo uero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone, ut

nummo, cui publica forma est. (Quint., Inst., I, 6, 3)

11) Continet autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta tractemus, quae sunt

plurima praecipueque Aeolica ratione, cui est sermo noster simillimus, declinata, siue ex

historiarum ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium requiramus: unde

Bruti, Publicolae, Pythici? (Quint., Inst., I, 6, 31)

12) Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum malle sermonem quo locuti

sint homines quam quo loquantur. (Quint., Inst., I, 6, 43)

13) Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum eruditorum, sicut uiuendi

consensum bonorum. (Quint., Inst., I, 6, 45)

14) Plurimus ei de honesto ac bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius

castigabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda erunt dissimulator,

simplex in docendo, patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus. (Quint., Inst., II, 2,

5)

15) Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint utile est pueris ad

loquendi facultatem, ideoque et retro agere expositionem et a media in utramque partem

discurrere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris et dum <maiora> non

possunt et dum res ac uerba conectere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum

iam formam rectae atque emendatae orationis accipient, extemporalis garrulitas nec

expectata cogitatio et uix surgendi mora circulatoriae uere iactationis est. (Quint., Inst.,

II, 4, 15)

Page 3: Ejemplos de 'Sermo